- CASTU (in) vel CASTO Cereris esse
- in CASTU, vel CASTO Cereris esseGraece τῇ Δήμητρι ἀγνέυειν, quid sit, vide supra in voce Cadurcum, item in voce Cerealin. Addam hîc saltem, ut eô exactius castitatem servarent αἱ Θεσμοφοριάζουσαι hae, κνέωρον sibi durante festô substravisse, quod inimicum id esset generagioni: nam fetus in utero necabat appositum, Salmas. ad Solm. Sed et Plinius agnon, eôdem fini illis adhiberi cousuevisse, docet l. 24. c. 9. Graeci lygon vocant, alii agnon, quoniam Matronae Thesmophroiis Atheniensium castitatem custodientes, his folns cubitus sibi sternunt. Nempe Sacra maximâ castimoniâ tractanda esse, etiam Gent iles agnovêre. Hinc Amcrobius, Saturnal. l. 1. c. 23. Vehitur enim simulacrum Dei Heliopolitani, uti vehuntur in pompa Ludorum Circensium Deorum simulacra: et subeunt plerumque provinciae proceres rasô capite, longi temporis castimoniâ puri. Ubi, Castimoniam heic appellat ἁγνείαν et a Venereis operibus abstinentiam, ait Heraldus. Quô fine, Mysi et Esseni ἄβιοι καὶ ἄνυμφοι, Galli matris Sacerdotes viriliratem sibi adimebant testâ, Hierophantae Pontisicatum adepti cicutâ se castrabant; recto propius in Cybeles Isidisque Casto (qui etiam proprie illarum erst) certis statisque diebus, non usu Veneris tantum, sed et certis ciborum generibus, libidini refrenandae, a abstinebant, Appuleius, Milesiâ 11. Quod enim sedule per conctaveram, difficile religions obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam, cautôque circumspectu vitam, quae multis casibus subiacet, esse munuendam. Ubi Castimoniam πληθυντικῶς vocat rigidam abstinentiam ab omni cibaria voluptate, ab avimalibus, a vino, simulque ab illis rebus temperatum, ut ipse eôdem librô postea explicat. Et Tertullian. de Ieiunio, advers. Psychicos, c. 11. Xerophagius vero novum affectati officii nomen, et proxinunm Ethnicae superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem, et Magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant. Quae abstinentia nonnumquam integraum mensem durabat; atque tum tricenariae ceremoniae, et qui illas observabant, puri menstruo dicebantur, Festô teste. Imo quorundam ciborum abstinentiae meminit Hieronymus mox laudandus. Inter hos vero cibos panem memorat, prae coeteris, Arnob. adv. Gentes, l. 5. Quid temperatus ab alimonio pais, cui rei dedistis nomen Castus? Sed quantum hypocriseos sub hac rigoris specie latureit, docet ridetque Hieronymus contra Iovinianum, l. 2. Apud illos, inquiens, ieiunium panis faginâ carnium compensatur. Et megis Epist. ad laetam. Faciant hoc cultores Isudis et Cybeles qui gulosâ abstinentiâ Phascilis aves et fumantes turtures vorant, ne scil. Cereadia dona contaminent, etc. Sie Isidis proprie Cybelesue Castus, ut dictum: inde ad ahos quoque Deos deasque transiit vox. Castus enim abstinentia, seu, temperatus a pane primum, ut ex Arnobio vidimus, inde et ab aliis rebus a Careo, unde cassus ac literarum μεταβαλῇ Castus, Desid. Heraldus, Animadversionibus ad Arnobii locum, qui etiam de vocibus purus et castus saepe iungi primo et pro se mutuo sumi solitis, varia habet ad l. 7. Sed et castimoniae observantes Gymnosophistae pomis, oryzâ, farinâ contenti, carnibus abstinebant, Iovis in Creta sacrisici in cibum nil admittebant, quod coctum esser, etc. Quod et Iure Pontificiô cautum erat, Ad Divos caste adeunto, pietatem adhibento: opus amovento, qui secus faxit, Deus vindex erit. Vide Alexandr. ab Alexandro, l. 4. c. 17. Theod. Canterum, Variar. Lection. l. 2. c. 21. Scaligerum, Coniectaneis ad Varronem, et Dalechampium Not. ad Plinium. nec non infra Epidaurus, Mysterium. Parasceve.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.